Mosaico decorativo

1. adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

1. Adiuvantes autem et exhor tamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis

2. ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis

2. — ait enim: “Tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvi te”; ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis —

3. nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium

3. nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium,

4. sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis

4. sed in omnibus exhibentes nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,

5. in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in jejuniis

5. in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in ieiuniis,

6. in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

6. in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,

7. in verbo veritatis in virtute Dei per arma justitiæ a dextris et sinistris

7. in verbo veritatis, in virtute Dei; per arma iustitiae a dextris et sinistris,

8. per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

8. per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam; ut seductores, et veraces;

9. quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati

9. sicut qui ignoti, et cogniti; quasi morientes, et ecce vivimus; ut castigati, et non mortificati;

10. quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

10. quasi tristes, semper autem gaudentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.

11. os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

11. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est.

12. non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris

12. Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in visceribus vestris;

13. eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

13. eandem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.

14. nolite jugum ducere cum infidelibus quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate aut quæ societas luci ad tenebras

14. Nolite iugum ducere cum infidelibus! Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas luci ad tenebras?

15. quæ autem conventio Christi ad Belial aut quæ pars fideli cum infidele

15. Quae autem conventio Christi cum Beliar, aut quae pars fideli cum infideli?

16. qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus

16. Qui autem consensus templo Dei cum idolis? Vos enim estis templum Dei vivi; sicut dicit Deus: “Inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.

17. propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis

17. Propter quod exite de medio eorum et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis; et ego recipiam vos

18. et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens

18. et ero vobis in Patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens”.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.