Mosaico decorativo

1. state et nolite iterum jugo servitutis contineri

1. Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.

2. ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit

2. Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.

3. testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universæ legis faciendæ

3. Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.

4. evacuati estis a Christo qui in lege justificamini a gratia excidistis

4. Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.

5. nos enim spiritu ex fide spem justitiæ expectamus

5. Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.

6. nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet neque præputium sed fides quæ per caritatem operatur

6. Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.

7. currebatis bene quis vos inpedivit veritati non obœdire

7. Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?

8. persuasio non est ex eo qui vocat vos

8. Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.

9. modicum fermentum totam massam corrumpit

9. Modicum fermentum totam massam corrumpit.

10. ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit judicium quicumque est ille

10. Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.

11. ego autem fratres si circumcisionem adhuc prædico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis

11. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.

12. utinam et abscidantur qui vos conturbant

12. Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!

13. vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem

13. Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.

14. omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum

14. Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.

15. quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini

15. Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!

16. dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis

16. Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.

17. caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem hæc enim invicem adversantur ut non quæcumque vultis illa faciatis

17. Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.

18. quod si spiritu ducimini non estis sub lege

18. Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

19. manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria

19. Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,

20. idolorum servitus veneficia inimicitiæ contentiones æmulationes iræ rixæ dissensiones sectæ

20. idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,

21. invidiæ homicidia ebrietates comesationes et his similia quæ prædico vobis sicut prædixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur

21. invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.

22. fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas

22. Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,

23. fides modestia continentia adversus hujusmodi non est lex

23. mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.

24. qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis

24. Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.

25. si vivimus spiritu spiritu et ambulemus

25. Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.

26. non efficiamur inanis gloriæ cupidi invicem provocantes invicem invidentes

26. Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.