Mosaico decorativo

1. post hæc audivi quasi vocem magnam turbarum multarum in cælo dicentium alleluja salus et gloria et virtus Deo nostro est

1. Post haec audivi quasi vo cem magnam turbae multae in caelo dicentium: “Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,

2. quia vera et justa judicia sunt ejus quia judicavit de meretrice magna quæ corrupit terram in prostitutione sua et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus

2. quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius!”.

3. et iterum dixerunt alleluja et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum

3. Et iterum dixerunt: “Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum!”.

4. et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes amen alleluja

4. Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”.

5. et vox de throno exivit dicens laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni

5. Et vox de throno exivit dicens: “Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni!”.

6. et audivi quasi vocem turbæ magnæ et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium alleluja quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens

6. Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: “Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens.

7. gaudeamus et exultemus et demus gloriam ei quia venerunt nuptiæ agni et uxor ejus præparavit se

7. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se.

8. et datum est illi ut cooperiat se byssinum splendens candidum byssinum enim justificationes sunt sanctorum

8. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum”.

9. et dicit mihi scribe beati qui ad cenam nuptiarum agni vocati sunt et dicit mihi hæc verba vera Dei sunt

9. Et dicit mihi: “Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt!”. Et dicit mihi: “Haec verba Dei vera sunt”.

10. et cecidi ante pedes ejus ut adorarem eum et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu Deum adora testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ

10. Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: “Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae”.

11. et vidi cælum apertum et ecce equus albus et qui sedebat super eum vocabatur Fidelis et Verax vocatur et justitia judicat et pugnat

11. Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat.

12. oculi autem ejus sicut flamma ignis et in capite ejus diademata multa habens nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse

12. Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse;

13. et vestitus erat vestem aspersam sanguine et vocatur nomen ejus Verbum Dei

13. et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei.

14. et exercitus qui sunt in cælo sequebantur eum in equis albis vestiti byssinum album mundum

14. Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo.

15. et de ore ipsius procedit gladius acutus ut in ipso percutiat gentes et ipse reget eos in virga ferrea et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis

15. Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.

16. et habet in vestimento et in femore suo scriptum rex regum et Dominus dominantium

16. Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.

17. et vidi unum angelum stantem in sole et clamavit voce magna dicens omnibus avibus quæ volabant per medium cæli venite congregamini ad cenam magnam Dei

17. Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: “Venite, congregamini ad cenam magnam Dei,

18. ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum

18. ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum”.

19. et vidi bestiam et reges terræ et exercitus eorum congregatos ad faciendum prœlium cum illo qui sedebat in equo et cum exercitu ejus

19. Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius.

20. et adprehensa est bestia et cum illo pseudopropheta qui fecit signa coram ipso quibus seduxit eos qui acceperunt caracterem bestiæ qui et adorant imaginem ejus vivi missi sunt hii duo in stagnum ignis ardentis sulphure

20. Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure.

21. et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum qui procedit de ore ipsius et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum

21. Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.



Read the Bible in a Year

Join our community and complete the entire Bible in 365 days. A structured and inspiring path to deepen your faith and knowledge of Scripture.