Found 50 Results for: virga

  • ipse quoque interfecit virum ægyptium virum dignum spectaculo habentem in manu hastam itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Ægyptii et interfecit eum hasta sua (Liber II Samuelis 23, 21)

  • et ipse percussit virum ægyptium cujus statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua (Liber I Paralipomenon 11, 23)

  • domus eorum securæ sunt et pacatæ et non est virga Dei super illos (Liber Iob 21, 9)

  • reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos (Liber Psalmorum 2, 9)

  • nam et si ambulavero in medio umbræ mortis non timebo mala quoniam tu mecum es virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Liber Psalmorum 22, 4)

  • sedis tua Deus in sæculum sæculi virga directionis virga regni tui (Liber Psalmorum 44, 7)

  • visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum (Liber Psalmorum 88, 33)

  • in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso ejus qui indiget corde (Liber Proverbiorum 10, 13)

  • in ore stulti virga superbiæ labia sapientium custodiunt eos (Liber Proverbiorum 14, 3)

  • qui seminat iniquitatem metet mala et virga iræ suæ consummabitur (Liber Proverbiorum 22, 8)

  • stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinæ fugabit eam (Liber Proverbiorum 22, 15)

  • noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur (Liber Proverbiorum 23, 13)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina