Found 213 Results for: vestris

  • in monte sancto meo in monte excelso Israël ait Dominus Deus ibi serviet mihi omnis domus Israël omnes inquam in terra in qua placebunt mihi et ibi quæram primitias vestras et initium decimarum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 40)

  • et scietis quia ego Dominus cum induxero vos ad terram Israël in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris (Prophetia Ezechielis 20, 42)

  • et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum quibus polluti estis in eis et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris quas fecistis (Prophetia Ezechielis 20, 43)

  • idcirco hæc dicit Dominus Deus pro eo quod recordati estis iniquitatis vestræ et revelastis prævaricationes vestras et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris pro eo inquam quod recordati estis manu capiemini (Prophetia Ezechielis 21, 24)

  • coronas habebitis in capitibus vestris et calciamenta in pedibus non plangetis neque flebitis sed tabescetis in iniquitatibus vestris et unusquisque gemet ad fratrem suum (Prophetia Ezechielis 24, 23)

  • dic ad eos vivo ego dicit Dominus Deus nolo mortem impii sed ut revertatur impius a via sua et vivat convertimini a viis vestris pessimis et quare moriemini domus Israël (Prophetia Ezechielis 33, 11)

  • stetistis in gladiis vestris fecistis abominationes et unusquisque uxorem proximi sui polluit et terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 26)

  • nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis (Prophetia Ezechielis 34, 18)

  • et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant pascebantur et quæ pedes vestri turbaverant hæc bibebant (Prophetia Ezechielis 34, 19)

  • pro eo quod lateribus et umeris inpingebatis et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras (Prophetia Ezechielis 34, 21)

  • et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis idolis vestris mundabo vos (Prophetia Ezechielis 36, 25)

  • et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris et eritis mihi in populum et ego ero vobis in Deum (Prophetia Ezechielis 36, 28)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina