Found 601 Results for: verbum Dei audi

  • et respondens rex dixit ad mulierem ne abscondas a me verbum quod te interrogo dixitque mulier loquere domine mi rex (Liber II Samuelis 14, 18)

  • et ait rex ad Joab ecce placatus feci verbum tuum vade igitur et revoca puerum Absalom (Liber II Samuelis 14, 21)

  • habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes et omne verbum quodcumque audieris de domo regis indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus (Liber II Samuelis 15, 35)

  • sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas Sadoc et Jonathan Abiathar et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis (Liber II Samuelis 15, 36)

  • qui cum accessisset ad eam ait illi tu es Joab et ille respondit ego ad quem sic locuta est audi sermones ancillæ tuæ qui respondit audio (Liber II Samuelis 20, 17)

  • numquid a domino meo rege exivit hoc verbum et mihi non indicasti servo tuo qui sessurus esset super thronum domini mei regis post eum (Liber I Regum 1, 27)

  • juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)

  • et dixit Deus Salomoni quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium (Liber I Regum 3, 11)

  • sed respice ad orationem servi tui et ad preces ejus Domine Deus meus audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie (Liber I Regum 8, 28)

  • et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)

  • hæc dicit Dominus non ascendetis nec bellabitis contra fratres vestros filios Israël revertatur vir in domum suam a me enim factum est verbum hoc audierunt sermonem Domini et reversi sunt de itinere sicut eis præceperat Dominus (Liber I Regum 12, 24)

  • et factum est verbum hoc in peccatum ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan (Liber I Regum 12, 30)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina