Found 196 Results for: timor Dei vita
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum (Evangelium secundum Lucam 1, 12)
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 12, 15)
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris (Evangelium secundum Lucam 16, 25)
in ipso vita erat et vita erat lux hominum (Evangelium secundum Ioannem 1, 4)
si quis manducaverit ex hoc pane vivet in æternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita (Evangelium secundum Ioannem 6, 52)
spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quæ ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt (Evangelium secundum Ioannem 6, 64)
dixit ei Jesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet (Evangelium secundum Ioannem 11, 25)
et scio quia mandatum ejus vita æterna est quæ ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor (Evangelium secundum Ioannem 12, 50)
dicit ei Jesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me (Evangelium secundum Ioannem 14, 6)
hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Jesum Christum (Evangelium secundum Ioannem 17, 3)