Found 109 Results for: templi

  • cunctamque templi supellectilem quam polluerat rex Achaz in regno suo postquam prævaricatus est et ecce exposita sunt omnia coram altari Domini (Liber II Paralipomenon 29, 19)

  • Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod ædificavit Salomon filius David rex Israël nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo ejus Israël (Liber II Paralipomenon 35, 3)

  • universaque vasa domus Domini tam majora quam minora et thesauros templi et regis et principum transtulit in Babylonem (Liber II Paralipomenon 36, 18)

  • rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini quæ tulerat Nabuchodonosor de Hierusalem et posuerat ea in templo dei sui (Liber Esdrae 1, 7)

  • nam et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo quod erat in Hierusalem et asportaverat ea in templum Babylonis protulit Cyrus rex de templo Babylonis et data sunt Sasabassar vocabulo quem et principem constituit (Liber Esdrae 5, 14)

  • tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Hierusalem et ex eo tempore usque nunc ædificatur et necdum conpletum est (Liber Esdrae 5, 16)

  • sed et vasa templi Dei aurea et argentea quæ Nabuchodonosor tulerat de templo Hierusalem et adtulerat ea in Babylonem reddantur et referantur in templo Hierusalem in locum suum quæ et posita sunt in templo Dei (Liber Esdrae 6, 5)

  • libere accipe et studiose eme de hac pecunia vitulos arietes agnos et sacrificia et libamina eorum et offer ea super altare templi Dei vestri quod est in Hierusalem (Liber Esdrae 7, 17)

  • post eum ædificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione a turre magna et eminenti usque ad murum templi (Liber Nehemiae 3, 27)

  • et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)

  • et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaja filius Jeroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariæ filius Phessur filius Melchiæ (Liber Nehemiae 11, 12)

  • et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini operuerunt cilicio (Liber Iudith 4, 9)


“Que Nossa Senhora aumente a graça em você e a faça digna do Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina