Found 55 Results for: superbia

  • superbia cordis tui extulit te habitantem in scissuris petræ exaltantem solium suum qui dicit in corde suo quis detrahet me in terram (Prophetia Abdiae 1, 3)

  • hoc eis eveniet pro superbia sua quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum (Prophetia Sophoniae 2, 10)

  • et transibit in maris freto et percutiet in mari fluctus et confundentur omnia profunda Fluminis et humiliabitur superbia Assur et sceptrum Ægypti recedet (Prophetia Zachariae 10, 11)

  • vox ululatus pastorum quia vastata est magnificentia eorum vox rugitus leonum quoniam vastata est superbia Jordanis (Prophetia Zachariae 11, 3)

  • furta avaritiæ nequitiæ dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia (Evangelium secundum Marcum 7, 22)

  • non neophytum ne in superbia elatus in judicium incidat diaboli (Epistula I ad Timotheum 3, 6)

  • quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitæ quæ non est ex Patre sed ex mundo est (Epistula I Ioannis 2, 16)


“Por que a tentação passada deixa na alma uma certa perturbação? perguntou um penitente a Padre Pio. Ele respondeu: “Você já presenciou um tremor de terra? Quando tudo estremece a sua volta, você também é sacudido; no entanto, não necessariamente fica enterrado nos destroços!” São Padre Pio de Pietrelcina