Found 2966 Results for: sunt

  • Johannes septem ecclesiis quæ sunt in Asia gratia vobis et pax ab eo qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt (Apocalypsis Ioannis 1, 4)

  • scribe ergo quæ vidisti et quæ sunt et quæ oportet fieri post hæc (Apocalypsis Ioannis 1, 19)

  • sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea et septem candelabra aurea septem stellæ angeli sunt septem ecclesiarum et candelabra septem septem ecclesiæ sunt (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • scio opera tua et laborem et patientiam tuam et quia non potes sustinere malos et temptasti eos qui se dicunt apostolos et non sunt et invenisti eos mendaces (Apocalypsis Ioannis 2, 2)

  • scio tribulationem tuam et paupertatem tuam sed dives es et blasphemaris ab his qui se dicunt Judæos esse et non sunt sed sunt synagoga Satanæ (Apocalypsis Ioannis 2, 9)

  • sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt (Apocalypsis Ioannis 3, 4)

  • ecce dabo de synagoga Satanæ qui dicunt se Judæos esse et non sunt sed mentiuntur ecce faciam illos ut veniant et adorent ante pedes tuos et scient quia ego dilexi te (Apocalypsis Ioannis 3, 9)

  • et de throno procedunt fulgura et voces et tonitrua et septem lampades ardentes ante thronum quæ sunt septem spiritus Dei (Apocalypsis Ioannis 4, 5)

  • et quattuor animalia singula eorum habebant alas senas et in circuitu et intus plena sunt oculis et requiem non habent die et nocte dicentia sanctus sanctus sanctus Dominus Deus omnipotens qui erat et qui est et qui venturus est (Apocalypsis Ioannis 4, 8)

  • dignus es Domine et Deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu creasti omnia et propter voluntatem tuam erant et creata sunt (Apocalypsis Ioannis 4, 11)

  • et vidi et ecce in medio throni et quattuor animalium et in medio seniorum agnum stantem tamquam occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt spiritus Dei missi in omnem terram (Apocalypsis Ioannis 5, 6)

  • et cum aperuisset librum quattuor animalia et viginti quattuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas et fialas aureas plenas odoramentorum quæ sunt orationes sanctorum (Apocalypsis Ioannis 5, 8)


“A ingenuidade e’ uma virtude, mas apenas ate certo ponto; ela deve sempre ser acompanhada da prudência. A astúcia e a safadeza, por outro lado, são diabólicas e podem causar muito mal.” São Padre Pio de Pietrelcina