Found 221 Results for: sumus

  • nunc autem in manu tua sumus quod tibi bonum et rectum videtur fac nobis (Liber Iosue 9, 25)

  • qui respondit ei profecti sumus de Bethleem Juda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde jeramus Bethleem et nunc vadimus ad domum Dei nullusque nos sub tectum suum vult recipere (Liber Iudicum 19, 18)

  • respondit omnis populus qui erat in porta et majores natu nos testes sumus faciat Dominus hanc mulierem quæ ingreditur domum tuam sicut Rachel et Liam quæ ædificaverunt domum Israël ut sit exemplum virtutis in Ephrata et habeat celebre nomen in Bethleem (Liber Ruth 4, 11)

  • homines isti boni satis fuerunt nobis et non molesti nec quicquam aliquando periit omni tempore quo sumus conversati cum eis in deserto (Liber I Samuelis 25, 15)

  • et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron dicentes ecce nos os tuum et caro tua sumus (Liber II Samuelis 5, 1)

  • et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)

  • miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)

  • invenit fratres Ahaziæ regis Juda dixitque ad eos quinam estis vos at illi responderunt fratres Ahaziæ sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginæ (Liber II Regum 10, 13)

  • congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua (Liber I Paralipomenon 11, 1)

  • spiritus vero induit Amessai principem inter triginta et ait tui sumus o David et tecum fili Isai pax pax tibi et pax adiutoribus tuis te enim adiuvat Deus tuus suscepit ergo eos David et constituit principes turmæ (Liber I Paralipomenon 12, 18)

  • peregrini enim sumus coram te et advenæ sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora (Liber I Paralipomenon 29, 15)

  • respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc dicens ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini comedimus et saturati sumus remanseruntque plurima eo quod benedixerit Dominus populo suo reliquiarum autem copia est ista quam cernis (Liber II Paralipomenon 31, 10)


A firmeza de todo o edifício depende da fundação e do teto! São Padre Pio de Pietrelcina