Found 1703 Results for: sui

  • quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum (Epistula ad Romanos 1, 21)

  • similiter autem et masculi relicto naturali usu feminæ exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes (Epistula ad Romanos 1, 27)

  • qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium (Epistula ad Romanos 2, 15)

  • sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum (Epistula ad Romanos 3, 13)

  • quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum (Epistula ad Romanos 3, 25)

  • sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt (Epistula ad Romanos 4, 17)

  • secundum gratiam Dei quæ data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superædificat unusquisque autem videat quomodo superædificet (Epistula I ad Corinthios 3, 10)

  • mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier (Epistula I ad Corinthios 7, 4)

  • quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum ejus non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat (Epistula I ad Corinthios 9, 7)

  • nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit (Epistula I ad Corinthios 12, 18)

  • et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum (Epistula I ad Corinthios 12, 28)

  • quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi non reputans illis delicta ipsorum et posuit in nobis verbum reconciliationis (Epistula II ad Corinthios 5, 19)


“Todas as pessoas que escolhem a melhor parte (viver em Cristo) devem passar pelas dores de Cristo; algumas mais, algumas menos…” São Padre Pio de Pietrelcina