Found 24 Results for: sonitus

  • neque enim quæ continebat illos spelunca sine timore custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et personæ tristes apparentes pavorem illis præstabant (Liber Sapientiae 17, 4)

  • et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris aspiciemus in terram et ecce tenebræ tribulationis et lux obtenebrata est in caligine ejus (Liber Isaiae 5, 30)

  • vox multitudinis in montibus quasi populorum frequentium vox sonitus regum gentium congregatarum Dominus exercituum præcepit militiæ belli (Liber Isaiae 13, 4)

  • væ multitudo populorum multorum ut multitudo maris sonantis et tumultus turbarum sicut sonitus aquarum multarum (Liber Isaiae 17, 12)

  • sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium et increpabit eum et fugiet procul et rapietur sicut pulvis montium a facie venti et sicut turbo coram tempestate (Liber Isaiae 17, 13)

  • cessavit gaudium tympanorum quievit sonitus lætantium conticuit dulcedo citharæ (Liber Isaiae 24, 8)

  • pervenit sonitus usque ad extrema terræ quia judicium Domino cum gentibus judicatur ipse cum omni carne impios tradidit gladio dicit Dominus (Liber Ieremiae 25, 31)

  • et sonitus alarum cherubin audiebatur usque ad atrium exterius quasi vox Dei omnipotentis loquentis (Prophetia Ezechielis 10, 5)

  • et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius (Prophetia Ezechielis 26, 13)

  • et prophetavi sicut præceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad juncturam suam (Prophetia Ezechielis 37, 7)

  • sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)

  • et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum (Evangelium secundum Lucam 21, 25)


“Viva feliz. Sirva ao Senhor alegremente e com o espírito despreocupado.” São Padre Pio de Pietrelcina