Found 70 Results for: solum

  • Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et juramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias præbiturum (Liber II Maccabaeorum 7, 24)

  • et civitatem ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret et sepulchrum congestorum faceret nunc optat liberam reddere (Liber II Maccabaeorum 9, 14)

  • tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et convaluerunt animis non solum homines sed et bestias ferocissimas et muros ferreos parati penetrare (Liber II Maccabaeorum 11, 9)

  • laudavi igitur lætitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitæ quos dedit ei Deus sub sole (Liber Ecclesiastes 8, 15)

  • quarum non solum læsura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere (Liber Sapientiae 11, 20)

  • et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos (Liber Sapientiae 19, 14)

  • multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)

  • hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)

  • portæ fluviorum apertæ sunt et templum ad solum dirutum (Prophetia Nahum 2, 6)

  • levantes autem oculos suos neminem viderunt nisi solum Jesum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 8)

  • si autem peccaverit in te frater tuus vade et corripe eum inter te et ipsum solum si te audierit lucratus es fratrem tuum (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)

  • respondens autem Jesus ait eis amen dico vobis si habueritis fidem et non hæsitaveritis non solum de ficulnea facietis sed et si monti huic dixeritis tolle et jacta te in mare fiet (Evangelium secundum Matthaeum 21, 21)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina