Found 75 Results for: secum

  • igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos juvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem præceperat ei Deus (Liber Genesis 22, 3)

  • tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis ejus portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor (Liber Genesis 24, 10)

  • timuit Jacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas (Liber Genesis 32, 7)

  • et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum pecora sua et armenta et omnia quæ habere potuerunt adduxerunt secum (Liber Genesis 46, 32)

  • tulit quoque Moses ossa Joseph secum eo quod adiurasset filios Israël dicens visitabit vos Deus efferte ossa mea hinc vobiscum (Liber Exodus 13, 19)

  • junxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secum (Liber Exodus 14, 6)

  • excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai sicut ei præceperat Dominus portans secum tabulas (Liber Exodus 34, 4)

  • et iratus est Deus stetitque angelus Domini in via contra Balaam qui sedebat asinæ et duos pueros habebat secum (Liber Numeri 22, 22)

  • et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt (Liber Deuteronomii 17, 19)

  • tollent eam pater et mater ejus et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt (Liber Deuteronomii 22, 15)

  • cumque educti essent ad eum vocavit omnes viros Israël et ait ad principes exercitus qui secum erant ite et ponite pedes super colla regum istorum qui cum perrexissent et subiectorum pedibus colla calcarent (Liber Iosue 10, 24)

  • cumque venisset Gedeon ad Jordanem transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et præ lassitudine fugientes persequi non poterant (Liber Iudicum 8, 4)


A humildade e a caridade são as “cordas mestras”. Todas as outras virtudes dependem delas. Uma é a mais baixa; a outra é a mais alta. ( P.e Pio ) São Padre Pio de Pietrelcina