Found 21 Results for: scitote

  • sin autem quod dicitis non feceritis nulli dubium quin peccetis in Dominum et scitote quoniam peccatum vestrum adprehendet vos (Liber Numeri 32, 23)

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)

  • dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie (Liber I Samuelis 14, 38)

  • dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si manentes permanseritis in jejuniis et orationibus in conspectu Domini (Liber Iudith 4, 12)

  • fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse judicium (Liber Iob 19, 29)

  • et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum (Liber Psalmorum 4, 4)

  • scitote quoniam Dominus ipse est Deus ipse fecit nos et non ipsi nos populus ejus et oves pascuæ ejus (Liber Psalmorum 99, 3)

  • respicite filii nationes hominum et scitote quis speravit in Dominum et confusus est (Liber Ecclesiasticus 2, 11)

  • verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me sanguinem innocentem traditis contra vosmet ipsos et contra civitatem istam et habitatores ejus in veritate enim misit me Dominus ad vos ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 26, 15)

  • venerunt dies visitationis venerunt dies retributionis scitote Israël stultum prophetam insanum virum spiritalem propter multitudinem iniquitatis tuæ et multitudo amentiæ (Prophetia Osee 9, 7)

  • ita et vos cum videritis hæc omnia scitote quia prope est in januis (Evangelium secundum Matthaeum 24, 33)

  • illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Matthaeum 24, 43)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina