Found 35 Results for: scilicet

  • tu exaudi de cælo de sublimi scilicet habitaculo tuo et propitiare et redde unicuique secundum vias suas quas nosti eum habere in corde suo tu enim solus nosti corda filiorum hominum (Liber II Paralipomenon 6, 30)

  • quod postquam vidit sapientiam scilicet Salomonis et domum quam ædificaverat (Liber II Paralipomenon 9, 3)

  • de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)

  • cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto Lybies scilicet et Trogoditæ et Æthiopes (Liber II Paralipomenon 12, 3)

  • quod cum audisset Asa verba scilicet et prophetiam Oded prophetæ confortatus est et abstulit idola de omni terra Juda et Beniamin et ex urbibus quas ceperat montis Ephraim et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini (Liber II Paralipomenon 15, 8)

  • cumque cœpissent laudes canere vertit Dominus insidias eorum in semet ipsos filiorum scilicet Ammon et Moab et montis Seir qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam et percussi sunt (Liber II Paralipomenon 20, 22)

  • quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini (Liber II Paralipomenon 23, 12)

  • quod cum vidisset Ezechias venisse scilicet Sennacherib et totum belli impetum verti contra Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 2)

  • sed et a me præceptum est quid oporteat fieri a presbyteris Judæorum illis ut ædificetur domus Dei scilicet ut de arca regis id est de tributis quæ dantur de regione trans Flumen studiose sumptus dentur viris illis ne inpediatur opus (Liber Esdrae 6, 8)

  • et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere (Liber Thobis 12, 5)

  • tunc miserunt legatos suos universarum urbium et provinciarum reges ac principes Syriæ scilicet Mesopotamiæ et Syriæ Sobal et Lybiæ atque Ciliciæ qui venientes ad Holofernem dixerunt (Liber Iudith 3, 1)


“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina