Found 1100 Results for: regnavit David

  • non enim David ascendit in cælos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Actus Apostolorum 2, 34)

  • qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania (Actus Apostolorum 4, 25)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)

  • et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Jesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas (Actus Apostolorum 13, 22)

  • quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius jam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia (Actus Apostolorum 13, 34)

  • David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem (Actus Apostolorum 13, 36)

  • post hæc revertar et ædificabo tabernaculum David quod decidit et diruta ejus reædificabo et erigam illud (Actus Apostolorum 15, 16)

  • de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem (Epistula ad Romanos 1, 3)

  • sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)

  • sed regnavit mors ab Adam usque ad Mosen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ qui est forma futuri (Epistula ad Romanos 5, 14)

  • si enim in unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiæ et donationis et justitiæ accipientes in vita regnabunt per unum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 5, 17)

  • ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)


“Que o Espírito Santo guie a sua inteligência, faça-o descobrir a verdade escondida na Sagrada Escritura e inflame a sua vontade para praticá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina