Found 100 Results for: prophetæ

  • tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et cœperunt ædificare templum Dei in Hierusalem et cum eis prophetæ Dei adiuvantes eos (Liber Esdrae 5, 2)

  • seniores autem Judæorum ædificabant et prosperabantur juxta prophetiam Aggei prophetæ et Zacchariæ filii Addo et ædificaverunt et construxerunt jubente Deo Israël et jubente Cyro et Dario et Artarxerse regibus Persarum (Liber Esdrae 6, 14)

  • memento Domine mei pro Tobia et Sanaballat juxta opera eorum talia sed et Noadiæ prophetæ et ceterorum prophetarum qui terrebant me (Liber Nehemiae 6, 14)

  • invenitur autem in descriptionibus Hieremiæ prophetæ quod jussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis (Liber II Maccabaeorum 2, 1)

  • direxit opera illorum in manibus prophetæ sancti (Liber Sapientiae 11, 1)

  • hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)

  • da testimonium quia ab initio creaturæ tuæ sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores (Liber Ecclesiasticus 36, 17)

  • da mercedem sustinentibus te ut prophetæ tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum (Liber Ecclesiasticus 36, 18)

  • non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esajæ sancti prophetæ (Liber Ecclesiasticus 48, 23)

  • sacerdotes non dixerunt ubi est Dominus et tenentes legem nescierunt me et pastores prævaricati sunt in me et prophetæ prophetaverunt in Baal et idola secuti sunt (Liber Ieremiae 2, 8)

  • quomodo confunditur fur quando deprehenditur sic confusi sunt domus Israël ipsi et reges eorum principes et sacerdotes et prophetæ eorum (Liber Ieremiae 2, 26)

  • et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetæ consternabuntur (Liber Ieremiae 4, 9)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina