Found 93 Results for: prœlium

  • at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in prœlium (Liber I Maccabaeorum 12, 50)

  • pugna prœlium nostrum et omnia quæcumque dixeris nobis faciemus (Liber I Maccabaeorum 13, 9)

  • et judicabit gentes et arguet populos multos et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces non levabit gens contra gentem gladium nec exercebuntur ultra ad prœlium (Liber Isaiae 2, 4)

  • sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion (Liber Ieremiae 6, 23)

  • tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)

  • auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium (Liber Ieremiae 49, 14)

  • arcum et scutum adprehendent crudeles sunt et inmisericordes vox eorum quasi mare sonabit et super equos ascendent sicut vir paratus ad prœlium contra te filia Babylon (Liber Ieremiae 50, 42)

  • nam cum supervenerit illis prœlium et mala cogitant post se sacerdotes ubi se abscondant cum illis (Liber Baruch 6, 48)

  • canite tuba præparentur omnes et non est qui vadat ad prœlium ira enim mea super universum populum ejus (Prophetia Ezechielis 7, 14)

  • et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prœlium in jactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • ex diebus Gabaa peccavit Israël ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa prœlium super filios iniquitatis (Prophetia Osee 10, 9)

  • sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina