Found 10 Results for: prævaluerunt

  • et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)

  • et dixit nuntius ad David prævaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis (Liber II Samuelis 11, 23)

  • congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)

  • an ignoratis quæ ego fecerim et patres mei cunctis terrarum populis numquid prævaluerunt dii gentium omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea (Liber II Paralipomenon 32, 13)

  • dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et prævaluerunt et non fuit qui ferret auxilium (Liber Iob 30, 13)

  • verba iniquorum prævaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis (Liber Psalmorum 64, 4)

  • et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te prævaluerunt (Liber Isaiae 29, 5)

  • et erit sicut somnium visionis nocturnæ multitudo omnium gentium quæ dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et prævaluerunt adversus eam (Liber Isaiae 29, 7)

  • prævaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos præcepit filiis suis ut non biberent vinum et non biberunt usque ad diem hanc quia obœdierunt præcepto patris sui ego autem locutus sum ad vos de mane consurgens et loquens et non obœdistis mihi (Liber Ieremiae 35, 14)

  • ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)


“Não se desencoraje, pois, se na alma existe o contínuo esforço de melhorar, no final o Senhor a premia fazendo nela florir, de repente, todas as virtudes como num jardim florido.” São Padre Pio de Pietrelcina