Found 44 Results for: præsentem

  • nec reliquistis fratres vestros longo tempore usque in præsentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri (Liber Iosue 22, 3)

  • an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in præsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt (Liber Iosue 22, 17)

  • Jebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Jebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 21)

  • qui dimissus abiit in terram Etthim et ædificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam quæ ita appellatur usque in præsentem diem (Liber Iudicum 1, 26)

  • ædificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud Domini pax usque in præsentem diem cum adhuc esset in Ephra quæ est familiæ Ezri (Liber Iudicum 6, 24)

  • habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad (Liber Iudicum 10, 4)

  • aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egressæ sunt ex eo aquæ quibus haustis refocilavit spiritum et vires recepit idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis de maxilla usque in præsentem diem (Liber Iudicum 15, 19)

  • cumque eminerent vectes et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum non apparebant ultra extrinsecus qui et fuerunt ibi usque in præsentem diem (Liber I Regum 8, 8)

  • fecitque rex de lignis thyinis fulchra domus Domini et domus regiæ et citharas lyrasque cantoribus non sunt adlata hujuscemodi ligna thyina neque visa usque in præsentem diem (Liber I Regum 10, 12)

  • recessitque Israël a domo David usque in præsentem diem (Liber I Regum 12, 19)

  • ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in prœlio vocavitque nomen ejus Jecethel usque in præsentem diem (Liber II Regum 14, 7)

  • usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt cærimonias ejus et judicia et legem et mandatum quod præceperat Dominus filiis Jacob quem cognominavit Israël (Liber II Regum 17, 34)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina