Found 1180 Results for: pot

  • tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suæ et substantiam et pecora et cuncta quæ habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Jacob (Liber Genesis 36, 6)

  • divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum præ multitudine gregum (Liber Genesis 36, 7)

  • videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui (Liber Genesis 37, 4)

  • ait Judas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam (Liber Genesis 38, 23)

  • nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum (Liber Genesis 39, 9)

  • qui jam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus (Liber Genesis 41, 35)

  • locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit (Liber Genesis 41, 38)

  • dixit ergo ad Joseph quia ostendit Deus tibi omnia quæ locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero (Liber Genesis 41, 39)

  • at illi responderunt interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem si pater viveret si haberemus fratrem et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus numquid scire poteramus quod dicturus esset adducite vobiscum fratrem vestrum (Liber Genesis 43, 7)

  • Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin ego autem quasi orbatus absque liberis ero (Liber Genesis 43, 14)

  • cui Judas quid respondebimus inquit domino meo vel quid loquemur aut justi poterimus obtendere Deus invenit iniquitatem servorum tuorum en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus (Liber Genesis 44, 16)

  • suggessimus domino meo non potest puer relinquere patrem suum si enim illum dimiserit morietur (Liber Genesis 44, 22)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina