Found 23 Results for: placuerit

  • sed et si quid tibi et fratribus tuis placuerit de reliquo argento et auro ut faciatis juxta voluntatem Dei vestri facite (Liber Esdrae 7, 18)

  • veni nobis pacificus dominus et utere servitia nostra sicut placuerit tibi (Liber Iudith 3, 6)

  • cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis sit et tecum Deus in medio nostri ut sicut placuerit tibi ita cum tuis omnibus converseris (Liber Iudith 6, 18)

  • omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitæ meæ (Liber Iudith 12, 14)

  • et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit ipsa regnet pro Vasthi placuit sermo regi et ita ut suggesserant jussit fieri (Liber Esther 2, 4)

  • si intraverit sapientia cor tuum et scientia animæ tuæ placuerit (Liber Proverbiorum 2, 10)

  • ante hominem vita et mors bonum et malum quod placuerit ei dabitur illi (Liber Ecclesiasticus 15, 18)

  • nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)

  • et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)

  • Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa et faciet quod placuerit ei. (Prophetia Danielis 11, 3)

  • si offeratis cæcum ad immolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languidum nonne malum est offer illud duci tuo si placuerit ei aut si susceperit faciem tuam dicit Dominus exercituum (Prophetia Malachiae 1, 8)


“Enquanto tiver medo de ser infiel a Deus, você não será’. Deve-se ter medo quando o medo acaba!” São Padre Pio de Pietrelcina