Found 4 Results for: occupet
et ait David servis suis qui erant cum eo in Hierusalem surgite fugiamus neque enim erit nobis effugium a facie Absalom festinate egredi ne forte veniens occupet nos et inpellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii (Liber II Samuelis 15, 14)
in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab junge et descende ne occupet te pluvia (Liber I Regum 18, 44)
obscurent eum tenebræ et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine (Liber Iob 3, 5)
non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ eo quod Deus occupet deliciis cor ejus (Liber Ecclesiastes 5, 19)