Found 86 Results for: obsecro

  • dixitque David ad Deum nonne ego sum qui jussi ut numeraretur populus ego qui peccavi ego qui malum feci iste grex quid commeruit Domine Deus meus vertatur obsecro manus tua in me et in domum patris mei populus autem tuus non percutiatur (Liber I Paralipomenon 21, 17)

  • dixitque Josaphat ad regem Israël consule obsecro inpræsentiarum sermonem Domini (Liber II Paralipomenon 18, 4)

  • obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis (Liber Nehemiae 1, 11)

  • cui Tobias ait sustine me obsecro donec hæc ipsa nuntiem patri meo (Liber Thobis 5, 9)

  • tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quæ de pisce servare jussisti (Liber Thobis 6, 7)

  • tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas (Liber Thobis 9, 3)

  • at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi (Liber Esther 5, 4)

  • ad quem illa respondit si inveni gratiam in oculis tuis o rex et si tibi placet dona mihi animam meam pro qua rogo et populum meum pro quo obsecro (Liber Esther 7, 3)

  • et ait si placet regi et inveni gratiam coram oculis ejus et deprecatio mea non ei videtur esse contraria obsecro ut novis epistulis veteres Aman litteræ insidiatoris et hostis Judæorum quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat corrigantur (Liber Esther 8, 5)

  • recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint (Liber Iob 4, 7)

  • respondete obsecro absque contentione et loquentes id quod justum est judicate (Liber Iob 6, 29)

  • obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)


“Quando fizer o bem, esqueça. Se fizer o mal, pense no que fez e se arrependa.” São Padre Pio de Pietrelcina