Found 219 Results for: nocte

  • et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)

  • et egressus sum per portam Vallis nocte et ante fontem Draconis et ad portam Stercoris et considerabam murum Hierusalem dissipatum et portas ejus consumptas igni (Liber Nehemiae 2, 13)

  • et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum et reversus veni ad portam Vallis et redii (Liber Nehemiae 2, 15)

  • et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos (Liber Nehemiae 4, 9)

  • et ingressus sum domum Samajæ filii Dalajæ filii Metabehel secreto qui ait tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas ædis quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te (Liber Nehemiae 6, 10)

  • tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in via et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur (Liber Nehemiae 9, 19)

  • ipsa autem nocte incenso jecore piscis fugabitur dæmonium (Liber Thobis 6, 19)

  • secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum admitteris (Liber Thobis 6, 20)

  • tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex vobis incolomes procreentur (Liber Thobis 6, 21)

  • transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine Abrahæ benedictionem in filiis consequaris (Liber Thobis 6, 22)

  • tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis tribus noctibus Deo jungimur tertia autem transacta nocte in nostro erimus coniugio (Liber Thobis 8, 4)

  • quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino (Liber Thobis 12, 12)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina