Found 135 Results for: mensis

  • sollemnitatem azymorum custodies septem diebus vesceris azymis sicut præcepi tibi in tempore mensis novorum mense enim verni temporis egressus es de Ægypto (Liber Exodus 34, 18)

  • mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii (Liber Exodus 40, 2)

  • igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum (Liber Exodus 40, 15)

  • eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos (Liber Leviticus 16, 29)

  • mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est (Liber Leviticus 23, 5)

  • et quintadecima die mensis hujus sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis (Liber Leviticus 23, 6)

  • loquere filiis Israël mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum (Liber Leviticus 23, 24)

  • decimo die mensis hujus septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino (Liber Leviticus 23, 27)

  • sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra (Liber Leviticus 23, 32)

  • loquere filiis Israël a quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino (Liber Leviticus 23, 34)

  • a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies (Liber Leviticus 23, 39)

  • et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra (Liber Leviticus 25, 9)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina