Found 37 Results for: memoria

  • viventes enim sciunt se esse morituros mortui vero nihil noverunt amplius nec habent ultra mercedem quia oblivioni tradita est memoria eorum (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines (Liber Sapientiae 4, 1)

  • et erunt post hæc decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet (Liber Sapientiae 4, 19)

  • quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis (Liber Sapientiae 5, 15)

  • cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)

  • duplex enim illos acceperat tædium et gemitus cum memoria præteritorum (Liber Sapientiae 11, 13)

  • in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio (Liber Sapientiae 16, 11)

  • memoria mea in generatione sæculorum (Liber Ecclesiasticus 24, 28)

  • non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generationem (Liber Ecclesiasticus 39, 13)

  • o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis (Liber Ecclesiasticus 41, 1)

  • et sunt quorum non est memoria perierunt quasi non fuerint et nati sunt quasi non nati et filii ipsorum cum illis (Liber Ecclesiasticus 44, 9)

  • dilectus a Deo et hominibus Moses cujus memoria in benedictione est (Liber Ecclesiasticus 45, 1)


“A pessoa que nunca medita é como alguém que nunca se olha no espelho e, assim, não se cuida e sai desarrumada. A pessoa que medita e dirige seus pensamentos a Deus, que é o espelho de sua alma, procura conhecer seus defeitos, tenta corrigi-los, modera seus impulsos e põe em ordem sua consciência.” São Padre Pio de Pietrelcina