Found 224 Results for: mare

  • transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam (Liber Sapientiae 10, 18)

  • inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo justi tulerunt spolia impiorum (Liber Sapientiae 10, 19)

  • sed ut non esset vacua sapientiæ tuæ opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt (Liber Sapientiae 14, 5)

  • numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • et ecce facta est mihi tramis abundans et fluvius meus propinquavit ad mare (Liber Ecclesiasticus 24, 43)

  • omnia quæ de terra sunt in terram convertentur et aquæ omnes in mare convertentur (Liber Ecclesiasticus 40, 11)

  • qui navigat mare enarrat periculum ejus et audientes auribus non admirabimur (Liber Ecclesiasticus 43, 26)

  • et ut stellas exaltare semen ejus et hereditari illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terræ (Liber Ecclesiasticus 44, 23)

  • in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum (Liber Ecclesiasticus 50, 3)

  • et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum juxta plagam Madian in petra Oreb et virgam suam super mare et levabit eam in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 26)

  • et volabunt in umeros Philisthim per mare simul prædabuntur filios orientis Idumea et Moab præceptum manus eorum et filii Ammon obœdientes erunt (Liber Isaiae 11, 14)

  • quoniam suburbana Esebon deserta sunt et vinea Sabama domini gentium exciderunt flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt erraverunt in deserto propagines ejus relictæ sunt transierunt mare (Liber Isaiae 16, 8)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina