Found 341 Results for: legem Mosi
prophetæ ejus vesani viri infideles sacerdotes ejus polluerunt sanctum iniuste egerunt contra legem (Prophetia Sophoniae 3, 4)
hæc dicit Dominus exercituum interroga sacerdotes legem dicens (Prophetia Aggaei 2, 12)
et cor suum posuerunt adamantem ne audirent legem et verba quæ misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum et facta est indignatio magna a Domino exercituum (Prophetia Zachariae 7, 12)
labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore ejus quia angelus Domini exercituum est (Prophetia Malachiae 2, 7)
mementote legis Mosi servi mei quam mandavi ei in Choreb ad omnem Israël præcepta et judicia (Prophetia Malachiae 4, 4)
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere (Evangelium secundum Matthaeum 5, 17)
respondens autem Petrus dixit ad Jesum Domine bonum est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Matthaeum 17, 4)
dicens super cathedram Mosi sederunt scribæ et Pharisæi (Evangelium secundum Matthaeum 23, 2)
et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum (Evangelium secundum Marcum 9, 4)
de mortuis autem quod resurgant non legistis in libro Mosi super rubum quomodo dixerit illi Deus inquiens ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Evangelium secundum Marcum 12, 26)
et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino (Evangelium secundum Lucam 2, 22)
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth (Evangelium secundum Lucam 2, 39)