Found 123 Results for: lege

  • primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit et secundo virum suum dereliquit tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro filios statuit sibi (Liber Ecclesiasticus 23, 33)

  • sed creaturam ævi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi (Liber Ecclesiasticus 38, 39)

  • ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ et in lege testamenti Domini gloriabitur (Liber Ecclesiasticus 39, 11)

  • de lege Altissimi et testamento et de judicio justificare impium (Liber Ecclesiasticus 42, 2)

  • dedit illi in præceptis suis potestatem in testamentis judiciorum docere Jacob testimonia et in lege sua lucem dare Israël (Liber Ecclesiasticus 45, 21)

  • in lege Domini judicavit congregationem et vidit Dominus Jacob et in fide sua probatus est propheta (Liber Ecclesiasticus 46, 17)

  • et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim (Liber Isaiae 29, 11)

  • et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras (Liber Isaiae 29, 12)

  • et dices ad eos hæc dicit Dominus si non audieritis me ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis (Liber Ieremiae 26, 4)

  • et ingressi sunt et possederunt eam et non obœdierunt voci tuæ et in lege tua non ambulaverunt omnia quæ mandasti eis ut facerent non fecerunt et evenerunt eis omnia mala hæc (Liber Ieremiae 32, 23)

  • ingredere ergo tu et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini audiente populo in domo Domini in die jejunii insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis leges eis (Liber Ieremiae 36, 6)

  • et dixerunt ad eum sede et lege hæc in auribus nostris et legit Baruch in auribus eorum (Liber Ieremiae 36, 15)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina