Found 65 Results for: iniquitates

  • generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletæ sunt iniquitates Amorreorum usque ad præsens tempus (Liber Genesis 15, 16)

  • inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)

  • ait si inveni gratiam in conspectu tuo Domine obsecro ut gradiaris nobiscum populus enim duræ cervicis est et auferas iniquitates nostras atque peccata nosque possideas (Liber Exodus 34, 9)

  • et posita utraque manu super caput ejus confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël et universa delicta atque peccata eorum quæ inprecans capiti ejus emittet illum per hominem paratum in desertum (Liber Leviticus 16, 21)

  • cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto (Liber Leviticus 16, 22)

  • donec confiteantur iniquitates suas et majorum suorum quibus prævaricati sunt in me et ambulaverunt ex adverso mihi (Liber Leviticus 26, 40)

  • juxta numerum quadraginta dierum quibus considerastis terram annus pro die inputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam (Liber Numeri 14, 34)

  • dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum (Liber I Regum 17, 18)

  • mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas eo quod prævaricatus sit mandatum Domini quod præceperat et non custodierit illud sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)

  • et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum (Liber Esdrae 9, 6)

  • et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum (Liber Nehemiae 9, 2)

  • ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam (Liber Thobis 13, 5)


“Jesus está com você, e o Cireneu não deixa de ajudar-te a subir o Calvário.” São Padre Pio de Pietrelcina