Found 1307 Results for: in domum suam

  • si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est lavabit vestem suam et lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 8)

  • et quicquid sub eo fuerit qui fluxum seminis patitur pollutum erit usque ad vesperum qui portaverit horum aliquid lavabit vestem suam et ipse lotus aqua inmundus erit usque ad vesperum (Liber Leviticus 15, 10)

  • lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo (Liber Leviticus 16, 24)

  • quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam (Liber Leviticus 17, 16)

  • portabit iniquitatem suam quia sanctum Domini polluit et peribit anima illa de populo suo (Liber Leviticus 19, 8)

  • qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suæ et viderit turpitudinem ejus illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 17)

  • turpitudinem materteræ tuæ et amitæ tuæ non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suæ nudavit portabunt ambo iniquitatem suam (Liber Leviticus 20, 19)

  • inmundus erit usque ad vesperum et non vescetur his quæ sanctificata sunt sed cum laverit carnem suam aqua (Liber Leviticus 22, 6)

  • sin autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui sicut puella consuerat aletur cibis patris sui omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem (Liber Leviticus 22, 13)

  • loquere ad Aaron et filios ejus et ad omnes filios Israël dicesque ad eos homo de domo Israël et de advenis qui habitant apud vos qui obtulerit oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens quicquid illud obtulerit in holocaustum Domini (Liber Leviticus 22, 18)

  • sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ ipse est enim jobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam (Liber Leviticus 25, 10)

  • si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus ejus potest redimere quod ille vendiderat (Liber Leviticus 25, 25)


“Nas tribulações é necessário ter fé em Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina