Found 1307 Results for: in domum suam

  • ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam vocem ejus audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo (Liber Deuteronomii 5, 24)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam ne fias anathema sicut et illud est quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis quia anathema est (Liber Deuteronomii 7, 26)

  • sin autem dixerit nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat (Liber Deuteronomii 15, 16)

  • duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt quis est homo qui ædificavit domum novam et non dedicavit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius dedicet illam (Liber Deuteronomii 20, 5)

  • quis est homo qui plantavit vineam et necdum eam fecit esse communem et de qua vesci omnibus liceat vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo ejus fungatur officio (Liber Deuteronomii 20, 6)

  • quis est homo qui despondit uxorem et non accepit eam vadat et revertatur in domum suam ne forte moriatur in bello et alius homo accipiat eam (Liber Deuteronomii 20, 7)

  • his dictis addent reliqua et loquentur ad populum quis est homo formidolosus et corde pavido vadat et revertatur in domum suam ne pavere faciat corda fratrum suorum sicut ipse timore perterritus est (Liber Deuteronomii 20, 8)

  • introduces in domum tuam quæ radet cæsariem et circumcidet ungues (Liber Deuteronomii 21, 12)

  • et deponet vestem in qua capta est sedensque in domo tua flebit patrem et matrem suam uno mense et postea intrabis ad eam dormiesque cum illa et erit uxor tua (Liber Deuteronomii 21, 13)

  • etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus et recipiat (Liber Deuteronomii 22, 2)

  • cum ædificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in præceps ruente (Liber Deuteronomii 22, 8)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina