Found 147 Results for: idcirco

  • proposuerat enim in die illa præmium qui percussisset Jebuseum et tetigisset domatum fistulas et claudos et cæcos odientes animam David idcirco dicitur in proverbio cæcus et claudus non intrabunt templum (Liber II Samuelis 5, 8)

  • idcirco magnificatus es Domine Deus quia non est similis tui neque est deus extra te in omnibus quæ audivimus auribus nostris (Liber II Samuelis 7, 22)

  • agnosco enim servus tuus peccatum meum et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph descendique in occursum domini mei regis (Liber II Samuelis 19, 20)

  • et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)

  • idcirco ecce ego inducam mala super domum Hieroboam et percutiam de Hieroboam mingentem ad parietem et clausum et novissimum in Israël et mundabo reliquias domus Hieroboam sicut mundari solet fimus usque ad purum (Liber I Regum 14, 10)

  • at illi responderunt ei vir occurrit nobis et dixit ad nos ite revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei hæc dicit Dominus numquid quia non erat Deus in Israël mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris (Liber II Regum 1, 6)

  • qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus (Liber II Regum 7, 12)

  • idcirco colligam te ad patres tuos et colligeris ad sepulchrum tuum in pace ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum (Liber II Regum 22, 20)

  • habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David (Liber I Paralipomenon 11, 7)

  • cumque illi ascendissent in Baalpharasim percussit eos ibi David et dixit divisit Deus inimicos meos per manum meam sicuti dividuntur aquæ et idcirco vocatum est nomen loci illius Baalpharasim (Liber I Paralipomenon 14, 11)

  • tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut ædificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te (Liber I Paralipomenon 17, 25)

  • erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt (Liber I Paralipomenon 23, 11)


“No tumulto das paixões terrenas e das adversidades, surge a grande esperança da misericórdia inexorável de Deus. Corramos confiantes ao tribunal da penitência onde Ele, com ansiedade paterna, espera-nos a todo instante.” São Padre Pio de Pietrelcina