Found 131 Results for: hunc
dixit ei Jesus in judicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident cæci fiant (Evangelium secundum Ioannem 9, 39)
exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc (Evangelium secundum Ioannem 18, 29)
clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro (Evangelium secundum Ioannem 18, 40)
cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit (Evangelium secundum Ioannem 19, 8)
exinde quærebat Pilatus dimittere eum Judæi autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Cæsaris omnis qui se regem facit contradicit Cæsari (Evangelium secundum Ioannem 19, 12)
hunc ergo titulum multi legerunt Judæorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Jesus et erat scriptum hebraice græce et latine (Evangelium secundum Ioannem 19, 20)
hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Jesu Domine hic autem quid (Evangelium secundum Ioannem 21, 21)
hunc definito consilio et præscientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis (Actus Apostolorum 2, 23)
hunc Jesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus (Actus Apostolorum 2, 32)
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis (Actus Apostolorum 2, 33)
certissime ergo sciat omnis domus Israël quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Jesum quem vos crucifixistis (Actus Apostolorum 2, 36)
videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitæ quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulare (Actus Apostolorum 3, 12)