Found 109 Results for: hora
et venit tertio et ait illis dormite jam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum (Evangelium secundum Marcum 14, 41)
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum (Evangelium secundum Marcum 15, 25)
et facta hora sexta tenebræ factæ sunt per totam terram usque in horam nonam (Evangelium secundum Marcum 15, 33)
et hora nona exclamavit Jesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me (Evangelium secundum Marcum 15, 34)
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi (Evangelium secundum Lucam 1, 10)
et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 2, 38)
in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et cæcis multis donavit visum (Evangelium secundum Lucam 7, 21)
in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te (Evangelium secundum Lucam 10, 21)
Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quæ oporteat dicere (Evangelium secundum Lucam 12, 12)
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit (Evangelium secundum Lucam 12, 40)
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque ejus cum infidelibus ponet (Evangelium secundum Lucam 12, 46)