Found 217 Results for: habet
qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amen (Epistula I ad Timotheum 6, 16)
amplioris enim gloriæ iste præ Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam (Epistula ad Hebraeos 3, 3)
hic autem eo quod maneat in æternum sempiternum habet sacerdotium (Epistula ad Hebraeos 7, 24)
qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
nolite itaque amittere confidentiam vestram quæ magnam habet remunerationem (Epistula ad Hebraeos 10, 35)
omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet (Epistula I Ioannis 2, 23)
et omnis qui habet spem hanc in eo sanctificat se sicut et ille sanctus est (Epistula I Ioannis 3, 3)
omnis qui odit fratrem suum homicida est et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem (Epistula I Ioannis 3, 15)
et nos cognovimus et credidimus caritati quam habet Deus in nobis Deus caritas est et qui manet in caritate in Deo manet et Deus in eo (Epistula I Ioannis 4, 16)
timor non est in caritate sed perfecta caritas foras mittit timorem quoniam timor pœnam habet qui autem timet non est perfectus in caritate (Epistula I Ioannis 4, 18)
qui credit in Filio Dei habet testimonium Dei in se qui non credit Filio mendacem facit eum quoniam non credidit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo (Epistula I Ioannis 5, 10)
qui habet Filium habet vitam qui non habet Filium Dei vitam non habet (Epistula I Ioannis 5, 12)