Found 287 Results for: fur

  • maledictus furor eorum quia pertinax et indignatio illorum quia dura dividam eos in Jacob et dispergam illos in Israël (Liber Genesis 49, 7)

  • et ebulliet fluvius ranas quæ ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in reliquias ciborum tuorum (Liber Exodus 8, 3)

  • et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ stetit unda fluens congregatæ sunt abyssi in medio mari (Liber Exodus 15, 8)

  • non furtum facies (Liber Exodus 20, 15)

  • qui furatus fuerit hominem et vendiderit eum convictus noxæ morte moriatur (Liber Exodus 21, 16)

  • si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove (Liber Exodus 22, 1)

  • si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit percussor non erit reus sanguinis (Liber Exodus 22, 2)

  • quod si orto sole hoc fecerit homicidium perpetravit et ipse morietur si non habuerit quod pro furto reddat venundabitur (Liber Exodus 22, 3)

  • si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens sive bos sive asinus sive ovis duplum restituet (Liber Exodus 22, 4)

  • si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam et ab eo qui susceperat furto ablata fuerint si invenitur fur duplum reddet (Liber Exodus 22, 7)

  • quod si furto ablatum fuerit restituet damnum domino (Liber Exodus 22, 12)

  • et indignabitur furor meus percutiamque vos gladio et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli (Liber Exodus 22, 24)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina