Found 145 Results for: flumine et Pharao et Aegyptum et soror

  • et soror tua major Samaria ipsa et filiæ ejus quæ habitat ad sinistram tuam soror autem tua minor te quæ habitat a dextris tuis Sodoma et filiæ ejus (Prophetia Ezechielis 16, 46)

  • vivo ego dicit Dominus Deus quia non fecit Sodoma soror tua ipsa et filiæ ejus sicut fecisti tu et filiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 48)

  • et soror tua Sodoma et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et Samaria et filiæ ejus revertentur ad antiquitatem suam et tu et filiæ tuæ revertimini ad antiquitatem vestram (Prophetia Ezechielis 16, 55)

  • non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiæ tuæ (Prophetia Ezechielis 16, 56)

  • et non in exercitu grandi neque in populo multo faciet contra eum Pharao prœlium in jactu aggeris et in extructione vallorum ut interficiat animas multas (Prophetia Ezechielis 17, 17)

  • nomina autem earum Oolla major et Ooliba soror ejus et habui eas et pepererunt filios et filias porro earum nomina Samaria Oolla et Hierusalem Ooliba (Prophetia Ezechielis 23, 4)

  • quod cum vidisset soror ejus Ooliba plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ (Prophetia Ezechielis 23, 11)

  • loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (Prophetia Ezechielis 29, 3)

  • fili hominis brachium Pharao regis Ægypti confregi et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas ut ligaretur pannis et farciretur linteolis et recepto robore posset tenere gladium (Prophetia Ezechielis 30, 21)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad Pharao regem Ægypti et comminuam brachium ejus forte sed confractum et deiciam gladium de manu ejus (Prophetia Ezechielis 30, 22)

  • cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo ejus dicit Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 31, 18)

  • fili hominis adsume lamentum super Pharao regem Ægypti et dices ad eum leoni gentium adsimilatus es et draconi qui est in mari et ventilabas cornu in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et conculcabas flumina eorum (Prophetia Ezechielis 32, 2)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina