Found 67 Results for: finibus

  • congregantes vero Philisthim agmina sua in prœlium convenerunt in Soccho Judæ et castrametati sunt inter Soccho et Azeca in finibus Dommim (Liber I Samuelis 17, 1)

  • et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quærere in cunctis finibus Israël fugiam ergo manus ejus (Liber I Samuelis 27, 1)

  • qui dixerunt regi virum qui adtrivit nos et oppressit inique ita delere debemus ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël (Liber II Samuelis 21, 5)

  • quæsierunt igitur adulescentulam speciosam in omnibus finibus Israël et invenerunt Abisag Sunamitin et adduxerunt eam ad regem (Liber I Regum 1, 3)

  • in diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël percussitque eos Azaël in universis finibus Israël (Liber II Regum 10, 32)

  • filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat (Liber I Paralipomenon 5, 23)

  • aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores (Liber II Paralipomenon 11, 23)

  • exsurge Domine in ira tua exaltare in finibus inimicorum meorum et exsurge Domine Deus meus in præcepto quod mandasti (Liber Psalmorum 7, 7)

  • a finibus terræ ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me (Liber Psalmorum 60, 3)

  • dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum (Liber Psalmorum 104, 31)

  • et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël in fortitudine (Liber I Maccabaeorum 2, 46)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina