Found 3413 Results for: filii Israel

  • omnes filii unius viri sumus pacifici venimus nec quicquam famuli tui machinantur mali (Liber Genesis 42, 11)

  • et illi duodecim inquiunt servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan minimus cum patre nostro est alius non est super (Liber Genesis 42, 13)

  • dixit eis Israël in meam hoc fecistis miseriam ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem (Liber Genesis 43, 6)

  • igitur Israël pater eorum dixit ad eos si sic necesse est facite quod vultis sumite de optimis terræ fructibus in vasis vestris et deferte viro munera modicum resinæ et mellis et styracis et stactes et terebinthi et amigdalarum (Liber Genesis 43, 11)

  • et habita in terra Gessen erisque juxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuæ et armenta tua et universa quæ possides (Liber Genesis 45, 10)

  • fecerunt filii Israël ut eis mandatum fuerat quibus dedit Joseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere (Liber Genesis 45, 21)

  • profectusque Israël cum omnibus quæ habebat venit ad puteum Juramenti et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac (Liber Genesis 46, 1)

  • surrexit Jacob a puteo Juramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quæ miserat Pharao ad portandum senem (Liber Genesis 46, 5)

  • filii ejus et nepotes filiæ et cuncta simul progenies (Liber Genesis 46, 7)

  • hæc sunt autem nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum ipse cum liberis suis primogenitus Ruben (Liber Genesis 46, 8)

  • filii Ruben Enoch et Phallu et Esrom et Charmi (Liber Genesis 46, 9)

  • filii Symeon Jemuhel et Jamin et Ahod et Jachin et Saher et Saul filius Chananitidis (Liber Genesis 46, 10)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina