Found 3413 Results for: filii Israel
nos autem fratres secundum Isaac promissionis filii sumus (Epistula ad Galatas 4, 28)
itaque fratres non sumus ancillæ filii sed liberæ qua libertate nos Christus liberavit (Epistula ad Galatas 4, 31)
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israël Dei (Epistula ad Galatas 6, 16)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii iræ sicut et ceteri (Epistula ad Ephesios 2, 3)
quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israël et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo (Epistula ad Ephesios 2, 12)
donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram ætatis plenitudinis Christi (Epistula ad Ephesios 4, 13)
estote ergo imitatores Dei sicut filii carissimi (Epistula ad Ephesios 5, 1)
eratis enim aliquando tenebræ nunc autem lux in Domino ut filii lucis ambulate (Epistula ad Ephesios 5, 8)
filii obœdite parentibus vestris in Domino hoc enim est justum (Epistula ad Ephesios 6, 1)
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo (Epistula ad Philippenses 2, 15)
circumcisus octava die ex genere Israël de tribu Beniamin Hebræus ex Hebræis secundum legem Pharisæus (Epistula ad Philippenses 3, 5)
qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ (Epistula ad Colossenses 1, 13)