Found 182 Results for: fide fortis

  • dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis (Prophetia Ioel 2, 2)

  • sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam velut populus fortis præparatus ad prœlium (Prophetia Ioel 2, 5)

  • concidite aratra vestra in gladios et ligones vestros in lanceas infirmus dicat quia fortis ego sum (Prophetia Ioel 3, 10)

  • ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)

  • et peribit fuga a veloce et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus non salvabit animam suam (Prophetia Amos 2, 14)

  • et revelabitur quasi aqua judicium et justitia quasi torrens fortis (Prophetia Amos 5, 24)

  • ecce qui incredulus est non erit recta anima ejus in semet ipso justus autem in fide sua vivet (Prophetia Habacuc 2, 4)

  • juxta est dies Domini magnus juxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis (Prophetia Sophoniae 1, 14)

  • Dominus Deus tuus in medio tui Fortis ipse salvabit gaudebit super te in lætitia silebit in dilectione tua exultabit super te in laude (Prophetia Sophoniae 3, 17)

  • aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa ejus diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat (Evangelium secundum Matthaeum 12, 29)

  • nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum ejus diripiet (Evangelium secundum Marcum 3, 27)

  • cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quæ possidet (Evangelium secundum Lucam 11, 21)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina