Found 92 Results for: fecerat

  • porro quattuor milia janitores et totidem psaltæ canentes Domino in organis quæ fecerat ad canendum (Liber I Paralipomenon 23, 5)

  • siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)

  • sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum quia altare æneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes (Liber II Paralipomenon 7, 7)

  • igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua lætantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israël populo suo (Liber II Paralipomenon 7, 10)

  • qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat (Liber II Paralipomenon 11, 15)

  • recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)

  • cumque diei succederet dies et temporum spatia volverentur duorum annorum expletus est circulus et sic longa consumptus tabe ita ut egereret etiam viscera sua languore pariter et vita caruit mortuusque est in infirmitate pessima et non fecit ei populus secundum morem conbustionis exequias sicut fecerat majoribus ejus (Liber II Paralipomenon 21, 19)

  • et non est recordatus Joas rex misericordiæ quam fecerat Jojadæ pater illius secum sed interfecit filium ejus qui cum moreretur ait videat Dominus et requirat (Liber II Paralipomenon 24, 22)

  • fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus (Liber II Paralipomenon 26, 4)

  • fecitque quod rectum erat coram Domino juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus excepto quod non est ingressus templum Domini et adhuc populus delinquebat (Liber II Paralipomenon 27, 2)

  • fecitque quod erat placitum in conspectu Domini juxta omnia quæ fecerat David pater ejus (Liber II Paralipomenon 29, 2)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina