Found 115 Results for: et Manasse tribui Benjamin

  • filii Joseph per cognationes suas Manasse et Ephraim (Liber Numeri 26, 28)

  • de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum (Liber Numeri 26, 29)

  • hæ sunt familiæ Manasse et numerus earum quinquaginta duo milia septingentorum (Liber Numeri 26, 34)

  • accesserunt autem filiæ Salphaad filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Joseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa (Liber Numeri 27, 1)

  • dedit itaque Moses filiis Gad et Ruben et dimidiæ tribui Manasse filii Joseph regnum Seon regis Amorrei et regnum Og regis Basan et terram eorum cum urbibus suis per circuitum (Liber Numeri 32, 33)

  • porro filii Machir filii Manasse perrexerunt in Galaad et vastaverunt eam interfecto Amorreo habitatore ejus (Liber Numeri 32, 39)

  • dedit ergo Moses terram Galaad Machir filio Manasse qui habitavit in ea (Liber Numeri 32, 40)

  • Jair autem filius Manasse abiit et occupavit vicos ejus quos appellavit Avothiair id est villas Jair (Liber Numeri 32, 41)

  • præcepitque Moses filiis Israël dicens hæc erit terra quam possidebitis sorte et quam jussit dari Dominus novem tribubus et dimidiæ tribui (Liber Numeri 34, 13)

  • tribus enim filiorum Ruben per familias suas et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum media quoque tribus Manasse (Liber Numeri 34, 14)

  • filiorum Joseph de tribu Manasse Hannihel filius Ephod (Liber Numeri 34, 23)

  • accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Joseph locutique sunt Mosi coram principibus Israël atque dixerunt (Liber Numeri 36, 1)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina