Found 60 Results for: eadem

  • dixit ad eam in tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium at illa respondit noli quæso domine mi vir Dei noli mentiri ancillæ tuæ (Liber II Regum 4, 16)

  • et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Heliseus (Liber II Regum 4, 17)

  • rescripsit autem eis litteras secundo dicens si mei estis et obœditis mihi tollite capita filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Hiezraël porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur (Liber II Regum 10, 6)

  • verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ templi Domini et fuscinulæ et turibula et tubæ omne vas aureum et argenteum de pecunia quæ inferebatur in templum Domini (Liber II Regum 12, 13)

  • eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis patris sui (Liber Thobis 3, 7)

  • interrogate quemlibet de viatoribus et hæc eadem eum intellegere cognoscetis (Liber Iob 21, 29)

  • hæc eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahæ et Arsaci (Liber I Maccabaeorum 15, 22)

  • inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiæ hæc eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis (Liber II Maccabaeorum 2, 13)

  • qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu (Liber II Maccabaeorum 10, 5)

  • hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt quia eadem cunctis eveniunt unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua et post hæc ad inferos deducentur (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per eadem passi erant magnificabant (Liber Sapientiae 18, 1)

  • sic homo qui jejunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet (Liber Ecclesiasticus 34, 31)


“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina