Found 940 Results for: domum Saul
et cum venisset domum non permisit intrare secum quemquam nisi Petrum et Johannem et Jacobum et patrem et matrem puellæ (Evangelium secundum Lucam 8, 51)
et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis (Evangelium secundum Lucam 9, 4)
in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui (Evangelium secundum Lucam 10, 5)
in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum (Evangelium secundum Lucam 10, 7)
factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam (Evangelium secundum Lucam 10, 38)
ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum desolatur et domus supra domum cadet (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quærens requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi (Evangelium secundum Lucam 11, 24)
hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam (Evangelium secundum Lucam 12, 39)
et factum est cum intraret in domum cujusdam principis Pharisæorum sabbato manducare panem et ipsi observabant eum (Evangelium secundum Lucam 14, 1)
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quæ perierat (Evangelium secundum Lucam 15, 6)
aut quæ mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quærit diligenter donec inveniat (Evangelium secundum Lucam 15, 8)
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei (Evangelium secundum Lucam 16, 27)