Found 1538 Results for: dei

  • melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes (Epistula I Petri 3, 17)

  • qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Nœ cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam (Epistula I Petri 3, 20)

  • qui est in dextera Dei profectus in cælum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus (Epistula I Petri 3, 22)

  • ut jam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis (Epistula I Petri 4, 2)

  • unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei (Epistula I Petri 4, 10)

  • si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum cui est gloria et imperium in sæcula sæculorum amen (Epistula I Petri 4, 11)

  • si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriæ Dei Spiritus in vobis requiescit (Epistula I Petri 4, 14)

  • quoniam tempus ut incipiat judicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio (Epistula I Petri 4, 17)

  • itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis (Epistula I Petri 4, 19)

  • pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie (Epistula I Petri 5, 2)

  • humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis (Epistula I Petri 5, 6)

  • per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state (Epistula I Petri 5, 12)


“Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer”. São Padre Pio de Pietrelcina